- ILIAS Parva
- ILIAS ParvaGraece Ι᾿λιὰς μικρὰ, Graecum est poema, (pars Cycli Epici, de quo supra) cuius Lesches auctor, poeta Lesbius, Ilii excidium eo decantabat, Hier. ad Olymp. 30. Alcmaeon clarus habetur et Lesches Lesbius, qui parvam fecit Iliada. Ex ea versum hunc,Καί κε γμοὴ φέροι ἄχθος ἐπείκεν ἀνὴρ ἀναθείη,qui in Equitibus Aristoph. legitur, desumptum esse, adnotat Scholiastes. Ι᾿λίου πέρσιν vocat Paus. et quidem unicus, εν Ι᾿λίου πέροει laudans Leschem, cum Ι᾿λιάδα μικρὰν reliqui constanter vocent. Et sane Ilias haec, cum decantaverit Ilii vastationem, revera potuit etiam hoc titulo inscribi. Sed proprius hic titulus tragoediae fuit, ex parva Iliade desumptae uti Aristor. docet, ubi tragoediarum argumenta utplurimum ex opere et carmine Epico depromi consuevisse ostendit, de Poet. c. 23. Alia itidem fuit Ι᾿λιὰς ἐλάττων, Ilias minuscula, quam apud Thestoridem Homer. cumposuisse sicque ad discrimen maioris Iliadis appelâlle dicitur Herod. qui eius intitium hoc fuisse ait,Ι῎λιον ἀείδω καὶ Δαρδανίη ἐΰπωλον,Η῟ς πέρι πολλ᾿ ἔπαθον Δαναοὶ θεράποντες ἄρηος.Ea enim eadem cum τοῖς Κυπρἱοις, s. Κυπρίᾳ Ι᾿λιάδι, quam nonnulli Stasimo ascribunt, Laeviusque vetustissimus poeta, Charisio Sosipatro laudatus, Latine vertit, Cypriae Iliados nomine, vide supra in voce Cypria; et plura hanc in rem, apud Salmas. as Solin. p. 852. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.